monumenta.ch > Hieronymus > 'Goliath' in 'Commentarii, in Michaeam, 1, 1'
Hieronymus, in Michaeam, , Prologus <<<     >>> II

Caput I SHOW APPARATUS

1 Verbum Domini quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Ioatham, Achaz, et Ezechiae, regum Iuda: Quod vidit super Samariam et Ierusalem, Sive iuxta Septuaginta, de quibus vidit super Samariam et Ierusalem. Verbum igitur Domini factum est ad Michaeam, post Osee, Amos, et Isaiam, qui sub Ozia vaticinati sunt. Ex quo intelligimus, Michaeam Oziae temporibus non prophetasse; sed filii eius Ioatham, post quem regnavit Achaz, Ezechia in patris Achaz imperium succedente, sub quo decem tribus ab Assyriis in captivitatem ductae sunt. Quantum ergo ad historiam pertinet secundum ordinem captivitatis (quia primum capta est Samaria metropolis Israel, postea Ierusalem urbs Iudae) prophetiae titulus ponitur primum de Samaria, secundo de Ierusalem. Quantum vero ad mysticos intellectus, quia Samaria semper in haeresibus accipitur, Ierusalem in Ecclesia, dicimus verbum Domini fieri ad humilem et ad cohaeredem Christi, de perversis dogmatibus, et de Ecclesia, si qua forte peccata commiserit, et totius voluminis ordinem contexere. Quod autem Samaria et decem tribus, quae scissae sunt sub rege Ieroboam a stirpe David, accipiantur in persona haereticorum, et omnis quidem Scriptura testatur, sed maxime propheta Osee, et hic ipse liber, qui haereticos impios et Ecclesiasticos peccatores vocat.
2 Statim enim sequitur: Quae est impietas Iacob? nonne Samaria? et quod est peccatum domus Iuda? nonne Ierusalem? Hoc dumtaxat iuxta Septuaginta translatores. Caeterum in Hebraico quomodo legatur, post paululum subiiciemus. Sed et illud quod haeretici semper in dogmatum suorum sibi quasi sublimitate confidant, et Ecclesiae simplicitatem despiciant, in alio loco dicitur: Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samariae (Amos VI, 1): de Sion enim egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. Porro Samaria fabricata est sibi de proprio sensu vitulos aureos, habentes quidem in superficie pulchritudinem; sed vitalem spiritum non habentes: et fabricata est in domo Dei, quod interpretatur Bethel. Nec enim recipere poterat populus Israel deos, nisi qui de Scripturis, et in domo Dei fabricati sunt. Quamvis autem conciliabula sua vocent Bethel, tamen post fabricationem idolorum desiit esse Bethel, et vocatur Bethaven, quod dicitur domus idoli, pro quo Septuaginta transtulerunt domus Ὦν. Hoc de titulo: nunc veniamus ad exordium prophetiae, et Lernaea (Hydra) bestia saeviente, sancti Spiritus invocemus adventum.
3 Vos, o Paula et Eustochium, ad Dominum Salvatorem fundite preces, ne mihi noceat invidia, sed ut mens libera id tantum cogitet quod nititur explanare, nec sentiat conviciorum alapas, quas Dominus in passione contempsit .
4 Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius, et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. LXX: Audite, populi omnes, et auscultet terra, et omnes qui sunt in ea, et sit Dominus Deus vobis in testimonium: Dominus ex domo sancta sua. Quia iuxta historiam manifestus est sensus, lectoris prudentiae intelligentiam derelinquo. Iuxta tropologiam autem convocat ad auditum populos, id est, totius orbis Ecclesias, et ad auscultandum terram, quia terrena in ea haereticorum exstructa sunt dogmata.
5 Quod autem haereses inter carnis opera numerentur, quae semper refertur ad terram, et Apostolus ad Galatas non tacet, et Dominus in Evangelio prudenti indicat auditori: Qui de terra est, de terra loquitur. Et ad distinctionem eorum rursus de Ecclesiasticis dicit: Qui autem de coelo venit, super omnes est. Et: Quod vidit et audivit, hoc testatur. Si autem hoc quod ait: Audite, populi, propter illud Dominicum: Qui habet aures audiendi, audiat, plus aliquid sonat, quam quod postea infertur: Attendat terra, aptabimus Ecclesiae, Audite, populi omnes. Haereticis vero qui terrenam suscepere doctrinam: Attendat terra, et omnes qui in ea sunt: ut et isti si audierint, et illi si attenderint, non patiantur ea quae postea sermo Domini comminatur.
6 Et sit eis Dominus in testimonium, sive ut in Hebraico legitur, in testem, vel ut apertius interpretatus est Symmachus, testificans, et testificans non aliunde, nisi de domo sua, quae est Ecclesia, aut certe in Filio, id est, in Domino nostro Iesu Christo, qui vere templum est Patris: et de cuius ore loquitur Pater, viscera penetrans et medullas eorum, qui attendere voluerint et audire.
7 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet et calcabit super excelsa terrae, et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae quae decurrunt in praeceps: in scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? nonne Ierusalem? LXX: Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et ascendet super excelsa terrae, et commovebuntur montes subter eum, et valles tabescent sicut cera a facie ignis, et sicut aqua profluens in descensum: proter impietatem Iacob, omnia haec, et propter peccatum domus Israel. Quae est impietas domus Iacob? nonne Samaria? Et quod est peccatum domus Iuda? nonne Ierusalem? O Samaria et Ierusalem, audite, et diligenter attendite Dominum vobis de templo suo testificantem, et praedicentem quaecumque facturus est.
8 Ecce egredietur Dominus de loco suo. Qui enim mitis est et benignus, et cuius natura clementia est, vestri causa cogitur personam, quam non habet, crudelitatis assumere. Et descendet et calcabit super excelsa terrae. Descensio Dei est, et maiestatis eius ad inferiora decursus, calcare terram, et potentes quosque conterere.
9 Et consumentur, inquit, sive tabescent montes, et valles sub eo, quos principes intelligamus et populos. Et quomodo viciniam ignis cera non sustinet, et prono cursu aquae feruntur in praeceps: ita omnis impiorum superbia, Domino veniente, solvetur et defluet. Hoc autem totum fiet propter scelera decem tribuum, quas vocat Iacob et Israel, et propter praevaricationem Iuda; quia in decem tribubus Samaria metropolis fuit, et in regno Iudae Ierusalem excelsorum idola fabricata est: hoc iuxta litteram.
10 Tropologice autem egredietur Dominus de loco suo, quem vel Filium, vel omnes sanctos intelligere possumus. Ipse enim Filius ait: Ego in Patre, et Pater in me. Et de sanctis: Habitabo et inambulabo in eis, et ero eorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. De his ergo egredietur, non quod derelinquat eos; nam et de apostolis egrediebatur sermo Domini ad audientes, et tamen non relinquebat eos: et huiuscemodi loca, id est, ea quae Deum hospitem habere mereantur, quasi cum Christo resurgentia, et cum eo in coelestibus sedentia, sursum posita sunt.
11 Unde et descendere dicitur ad eos qui doctrinam eius in monte audire non possunt. Cumque descenderit, non ascendet in humilibus et in his, qui deorsum positi sunt; sed qui terrae vocantur excelsa, et qui intelligentes advenientis Domini maiestatem, commovebuntur. Et quamvis montes sint, tamen ad talis aurigae et ascensoris pavebunt praesentiam.
12 Valles autem, id est, animae χοῖκοῖς insertae corporibus, nec cum coelesti homine resurgentes, praesentiam eius ferre non poterunt; sed quidquid in eis durum fuerit, resolvetur, et ita fluent, quomodo si aquae plana non habeant, feranturque praecipites in profundum. Veniet ergo Dominus terribilis ad docendum, id est, ad movendos montes, et vallium humilia resolvenda, quia impietatem fecit Iacob, et peccatum Israel. Impietas enim Iacob conciliabula haereticorum sunt, quae vocantur Samaria.
13 Et peccatum Iuda, id est, eius, qui Dominum confitetur, non est aliud nisi Ierusalem, in qua multa crimina reperiuntur. Quod autem domus Iuda referatur ad Christum, cuius Ecclesia est, et saepe diximus, et illud ponamus ad praesens: Iuda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. Potest quoque et sic intelligi, quod propter impietates Samariae et scelera Iudae, egressus sit Dominus de loco quondam suo, et dixerit ad Iudaeos : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Et descenderit de coelis, et ascenderit super excelsa terrae, id est, super eos qui ex gentium humilitate credentes, excelsi esse meruerunt. Et commoti sunt montes, philosophorum dogmata, et regna sublimia, et hi qui humiles permanserunt, consumpti sunt et contriti Salvatoris adventu, et crescente Ecclesia, montibusque in sublime surgentibus, idola corruerunt in profundum.
14 Egressus est ergo Dominus de loco suo, et de gentibus constructa Ecclesia est, ut moverentur montes sub pedibus eius, et profunda vallium solverentur, quia impie egit Iacob, et peccavit Israel, et omnes tribus Dominum negaverunt.
15 : Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea, et detraham in vallem lapides eius, et fundamenta eius revelabo, et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igni, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
16 Super hoc plangam et ululabo, vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum, quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem. LXX: Et ponam Samaria in pomorum custodiam in agro, et in plantationem vineae: et detraham in voraginem lapides eius, et fundamenta eius revelabo, et cuncta sculptilia eius concident, et universae mercedes eius comburentur igni, et cuncta idola eius ponam in perditionem, quia ex mercedibus fornicationis congregavit, et ex mercedibus fornicationis destruxit.
17 Propter hoc planget atque lugebit, ibit discalciata et nuda, faciet planctum quasi draconum, et luctum quasi filiae Sirenarum, quia obtinuit plaga eius, quia venit usque ad Iudam, et tetigit usque ad portam populi mei usque Ierusalem. Secundum ordinem peccatorum, fit ordo poenarum.
18 Primum peccavit Samaria, et fabricata est idola, et pro Domino vitulos adoravit: prima ergo et pereat. Destruam eam, venientibus Assyriis, et ponam quasi acervum lapidum cum plantatur vinea, ut redigatur in tumulos: Et detraham in vallem lapides eius. Erat quippe in montibus sita, ubi nunc Sebaste est, in qua et sancti Ioannis Baptistae ossa sunt condita. Et fundamenta eius revelabo. Tanta quippe ruina erit, et tanta urbis subversio: ut non solum parietes et aedificia corruant; sed fundamenta quoque usque ad extremum lapidem revelentur. Et omnia sculptilia eius, cunctaeque divitiae, quas diversi reges in eam comportaverant, concidentur et comburentur igni, et ad nihilum redigentur. Siquidem opes et multiplex supellex, quae ex fornicatione (ut putabantur) idolorum fuerant congregata, ducentur ad aliam meretricem, id est, ad Ninive: ut quomodo in terra sua fornicati sunt cum idolis quae fecerunt, sic vadant ad aliam terram idolorum et fornicationis, id est, ad Assyrios. Hucusque de Samaria.
19 Et quia eadem plaga perventura sit ad Ierusalem (et ipsa enim simili errore peccavit, derelinquens Deum suum et idola fabricans) propterea propheta facit quasi προσωποποίαν Dei, et sub persona sua inducit plangentis affectum: et dicit: Super hoc plangam et ululabo: vadam spoliatus et nudus (decem enim tribus perdidi) et faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum.
20 Quomodo enim dracones terribili sibilo personant, iuxta historias eorum, qui de physicis conscripserunt, eo tempore quo vincuntur ab elephantis: et sicut struthiones immemores sunt ovorum suorum, et quasi non pepererint, in arena calcandos pedibus bestiarum (Iob XXXIX) fetus relinquunt, de quo in Iob plenius scribitur: ita et ego sine filiis spoliatus et nudus incedam.
21 Et hoc faciam, quia desperata est plaga eius, id est, Samariae. Et idem peccatum, immo eadem poena peccati, quae evertit Samariam, veniet usque ad Iudam, et usque ad portam urbis meae Ierusalem. Ut enim Samaria subversa est ab Assyriis: ita Iuda et Ierusalem subvertentur a Chaldaeis. Quia vero Samariam, haereticorum semel intelleximus Ecclesiam, quae separata a Deo, populi facta est conciliabulum, ipse Dominus comminatur positurum se eam in pomorum custodiam, in agrum et in plantationem vineae.
22 Multo enim melius est subverti inutilem civitatem, et lapides eius quibus exstructa fuerat, in praeceps detrahi, et praeparari eam in pomarium plantationemque vinearum, quam in aedificatione pessima permanere. Cum enim destructa fuerit, et revelata fuerint fundamenta eius (quibus sua videbatur celare mysteria, et firma habere dogmata in quibus stabat, et omnia idola quae speciem videbantur habere, et pulchritudinem artifici sermone compositam, et a ministris Dei fuerint concisa, id est, a viris Ecclesiasticis) tunc in loco aedificationis pessimae, varia Ecclesiae poma nascentur, et non solum nascentur, verum etiam custodientur, et plantabitur vinea Sorec, de qua fiat vinum, quod se Dominus in regno Patris bibiturum esse promisit. Non solum autem fundamenta eius, quae prius terra premebantur, aperientur et proferentur in medium, et idola quae sibi finxerant, concidentur; sed gloria quoque et divitiae quas de fornicatione videbatur habere et errore suo, igne meo consumentur, de quo dixi in Evangelio: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat : atque comburentur, et redigentur ad nihilum, quia non de veritate contracta sunt dogmatum; sed de fornicatione animae, et errore hinc inde collecta sunt.
23 Haeretici quippe non habent divitias de paterna haereditate venientes, sed quotidie quod colant reperiunt, et idola sibi artifici manu, et curiosa mente confingunt. Propter hoc cum conversus fuerit ager eorum in pomorum custodiam, et praeparatus ad vineas, et lapides quibus aedificata erat civitas, detracti in profundum, et revelata fuerint fundamenta eorum, et omnia sculptilia concisa et incensa, et mercedes quas sibi vana spe pollicebantur, et quidquid velut Deum colere videbantur, redactum ad nihilum, quia de fornicatione animae, omne sibi pretium compararant: tunc intelligentes errorem pristinum, in semet reversi plangent, in quibus ante ridebant, et lugebunt, in quibus prius fornicantes quodammodo laetabantur.
24 Deponentque de pedibus suis quidquid mortiferum habuerant, et erunt discalciati, quia terra in qua staturi sunt, locus est sanctus, et vestimenta fornicationis suae universa proiicient; eruntque nudi, ut possint Christi indui vestimento, et facient planctum quasi draconum. Plancturi quippe sunt aliquando et dracones, quando viderint draconem maximum captum, et in hamo pendere piscantis, et mare desolatum.
25 Et lugebunt quasi filiae Sirenarum, dulcia enim sunt haereticorum carmina, et suavi voce populos decipientia. Nec potest eorum cantica praeterire, nisi qui obturaverit aurem suam, et quasi surdus evaserit. Propterea autem haec istiusmodi Samaria planget atque lugebit, quoniam sagitta Domini vulnerata, et plagam sermonis accipiens, suum cognoscet errorem.
26 Non solum autem ipsa peccavit, sed iniquitatem et errorem suum in Iudae quoque portas voluit introducere. Unde dicitur de ea: Venit usque ad Iudam, et tetigit usque ad portas populi mei, usque ad Ierusalem. Portas, inquit, tetigit quas aures intelligimus. Caeterum urbem mediam intrare non potuit: quod si intrasset, fecisset de Ierusalem Samariam. Quoties viderimus de Ecclesia aliquos ad haereticorum sermones scandalizari, et quaerere quomodo eorum respondeant quaestionibus, nec tamen recedere de Ecclesia, dicamus, venit Samaria, sive plaga Samariae usque ad populum confitentem, usque ad aures populi Dei, usque ad aures Ierusalem. Hoc enim quod dicitur tetigit usque ad portas populi mei, ἀπὸ κοινοῦ intelligendum est, ut subaudiatur, tetigit etiam usque ad portas Ierusalem.
27 Hucusque contra Samariam et contra Ierusalem, videamus et caetera, quae sequuntur.
28 In Geth nolite annuntiare, lacrymis ne ploretis, in domo pulveris pulvere vos conspergite: transite vobis, habitatio Saphir confusa ignominia, non est egressa quae habitat Sennan. Planctum domus Asel accipiet ex vobis: quae stetit sibimet, quia infirmata est in bono quae habitat in Maroth : quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis, principium peccati est filiae Sion: quia in te inventa sunt scelera Israel? Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth: domos mendacii in deceptionem regibus Israel.
29 Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa, usque Odollam veniet gloria Israel. LXX: Qui in Geth, nolite magnificari, qui in Bachim, nolite raeaedificare ex domo derisum: terra aspergite derisum vestrum, quae habitas bene civitates eius: non est egressa habitatrix Sennan.
30 Plangite domum iuxta eam: accipiet ex vobis plagam doloris, quis cepit in bonum, quae habitat in doloribus? quia descenderunt mala a Domino super portas Ierusalem. Sonitus curruum et equitum habitatio Lachis: princeps peccati est filiae Sion: quia in te inventae sunt iniquitates Israel. Ideo dabit emissarios usque ad haereditatem Geth: domos vanas: frustra fuerunt regibus Israel: donec haeredes adducam tibi, quae habitas Lachis, haereditas usque Odollam veniet. Multum Hebraicum a LXX interpretatione discordat, et tantis tam mea, quam illorum translatio difficultatibus involuta est, ut si quando indiguimus spiritu Dei (semper autem in exponendis Scripturis sanctis illius indigemus adventu) nunc vel maxime eum adesse cupiamus, et quae in prophetis locutus est, pandere, ut de nobis quoque possit intelligi, quod ipse alibi polliceri dignatur: Aperi os tuum, et implebo illud. Geth, ut Regnorum quoque testatur historia, una est de quinque urbibus Palaestinae, vicina Iudaeae confinio, et de Eleutheropoli euntibus Gazam, nunc usque vicus vel maximus, unde fuit Goliath ille Gethaeus, quem David occidit in praelio.
31 Quia igitur propheta, immo per prophetam Dominus dixerat: Plangam et ululabo, vadam spoliatus et nudus: faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum, quia desperata est et insanabilis plaga Samariae, et venit usque ad Iudam, tetigitque portam populi mei Ierusalem, propterea flentis adhuc voce praecipio: Nolite annuntiare in Geth, ne audiant et laetentur inimici: lacrymis ne ploretis, id est, ne dolor quidem in singultus erumpat: dissimulate fletum, ne adversarii gratulentur, lacrymas ora non habeant, cum dolorem pectus habeat, nolite exire foras, sed in domo pulveris, et ruente cinere vos conspergite ruinarum.
32 Transite vobis, habitatio SAPHIR quod Syro Hebraeoque sermone dicitur pulchra. Samaria quippe in pulcherrimo Iudaeae, et uberrimo sita loco, nunc quoque ostenditur. Dicitur ergo ad eam: O tu quae habitas in regione uberrima, quia confusa es ignominia, sic transi, sic ad captivitatem deducere, ut prae malorum magnitudine, ne vicinus quidem Allophylus audiat vocem tuam.
33 Porro quod sequitur: Non est egressa quae habitat in Sennam, quae interpretatur exitus, sive ut Symmachus vertit, non est egressa habitatio abundans, de eadem Samaria dicitur quae in ipsis Assyriae captivitatis est foribus, et statim ut mota fuerit de finibus suis, hostilem terram ingreditur.
34 Nam habitatio abundans, iuxta illud accipiendum quod et supra iam diximus, habitatio pulchra. Non est igitur egressa quae habitat in exitu vel abundantia propria voluntate, sed vi ducta est in Assyrios. Unde domus vicina et ex latere, quod interpretatur ASEL, regnum videlicet Iuda, planctum accipiet ex vobis, quae nunc interim, Samaria capta, substitit, et Deum habuit defensorem. Accepit autem planctum, et percussa formidine est, et infirmata bono suo, quae habitatin Maroth, id est, in amaritudinibus, sive ut Symmachus vertit, habitatio ad amaritudinem provocans, hoc est: κατοικία παραπικραίνουσα; quod Hebraice dicitur IOSEBETH MAROTH, propter captivitatem vicinarum tribuum, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem, Assyrius quippe, vastata Samaria, venit etiam ad Ierusalem, eo tempore quo Rabsaces est missus insultans, de quo et Regnorum quartus liber et Isaias plenius scribunt. Ubi dicitur quod rex Assyrius de Lachis miserit Ierusalem, et postea, capta Lachis, ad oppugnandam transierit Lobnam.
35 Veniet igitur, o Lachis urbs idolis dedita, et ad te quadriga et equites Assyriorum, quia et in te inventa sunt scelera Israel, et tu fuisti principium idololatriae in Iuda: per te enim quasi per portam impietas decem tribuum migravit in Ierusalem. Non solum autem super Lachis tumultus veniet et quadrigae, sed et super Geth metropolim Palaestinae, de qua supra dixeram: In Geth nolite annuntiare: mittet enim Assyrius latrunculos suos, quos vocat emissarios, et possidebit domum idololatriae urbemque mendacii, quae in supplantatione fuit regibus Israel.
36 Quod autem sequitur: Adhuc haeredem adducam tibi, quae habitas in Maresa, pulchre allusit ad nomen: quia enim MARESA, haereditas dicitur, adventum in eam hostium pro haeredibus appellavit, et usque Odollam urbem Iudae veniet MARESA, id est, haereditas: quae Odolla gloriosa est in urbibus suis Israel. Denique et Symmachus ita transtulit: Ἔτι κληρονόμον ἄξω καί σοι κατοικία Μαρέσα, ἕως Ὀδολλὰμ ἥξει τῆς δόξης Ισραὴλ, hoc est, adhuc haeredem adducam et tibi habitatio Maresa, usque Odollam veniet gloriae Israel, hoc est, quae gloriosa es in urbibus Israel.
37 Et ubi dicitur gloriae, genitivus casus sit numeri singularis, huius gloriae, et non nominativus pluralis, hae gloriae. Vel certe ita intelligamus: Captivitas Israel quae venit in Lachis, et Geth, et Maresa, usque Odollam quoque veniet. Et pressius legendum gloriae Israel, ut κατὰ ἀντίφρασιν ignominia vel vastitas sentiatur.
38 Porro quod supra urbem prophetae Morasthi haereditatem interpretati sumus, sciat lector in eodem versiculo quem posuimus: Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, in Hebraeo pro haereditate Geth, MARASETH GETH positum. Huc usque secundum Hebraicum ut potuimus, et ut nobis visum est, certe ut ab Hebraeis audivimus, quasi inter saxa et acutissimos scopulos naviculam nostram reximus, quae utrum intraverit portum, an adhuc in salo fluctuet, lectoris erit prudentiae iudicare.
39 Nunc orationibus vestris pergamus ad alios fluctus, et imminente expositionis hinc inde naufragio, si possumus, evadamus. GETH interpretatur torcular, qui ergo in Geth, id est, in torculari sunt, putantes se vindemiasse fructum vitae, et calcasse botrum de vinea Sorec, extolluntur in superbiam, ignorantes quod botrus terrae Iudaeae in Allophylorum finibus non reperiatur. Nolite, inquit, extolli qui estis in torcularibus: Quia de vinea Sodomorum vinea vestra est, et propago vestra de Gomorrhis: et uva vestra amaritudinis, et botrus fellis vobis, et furor draconum vinum vestrum, furor aspidum insanabilis. Nam si etiam feceritis fructum (quoniam vindemia vestra non solum de Sodoma et Gomorrha, sed de Aegypto quoque est et caeteris inimicis gentibus) dabit Dominus aerugini fructum vestrum, et labores vestros locustae, et occidet in grandine vineas vestras, et moros vestros in pruina.
40 Non vos decipiat similitudo vini, nec dicatis amarum dulce: gustate diligenter vinum vestrum, et invenietis pro vino Sorec, furorem draconum et venenum aspidum. Unde nolite superbire, sed magis humiliamini sub potenti manu Domini, et ad illud transite torcular de quo ascendens ex Edom, et rubicundus ex Bosra, loquitur in Isaia propheta: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Rursum quia sunt de alienigenis et alii (multas enim habet regiones et urbes Allophylorum provincia) qui per mala opera et sensus contrarios Deo loquuntur: Destructi sumus, sed revertentes aedificemus quae destructa sunt. Unde et vocantur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus.
41 Dicitur ad eos: Qui in Bachim nolite aedificare de domo derisum. Bachim in nostra lingua planctum et fletum sonat. Denique exceptis Septuaginta, omnes κλαυθμὸν, id est fletum transtulerunt. Qui estis igitur in huiuscemodi operibus atque sententiis, quae fletu digna sunt, nolite aedificationem pessimam instaurare, nec sensum vestrum exstructionem Dei arbitremini, neque aedificetis super arenam, ne cum tempestas venerit, domusque vestra conciderit, cassus labor risum videntibus praebeat.
42 Quin potius intelligentes aedificationem vestram dignam esse derisu, ruinis eius et pulvere conspergite capita vestra, et agite poenitentiam, quod absque consilio casuram domum aedificare voluistis. Sequitur: Quae habitat bene in civitatibus suis, non est egressa habitans in Sennam. Quod mihi videtur hanc habere sententiam: Vos, qui superbitis in Geth, et in Bachim, frustra domum risu dignam aedificare conamini: aspergite vos pulvere, et agite poenitentiam, quia vinum detestabile premere, et aedificationem Deo contrariam construere voluistis.
43 Ecclesiam autem Christi, quae habitat bene, et in toto orbe Ecclesias possidet, spiritus unitate coniuncta est, et habet urbes Legis, prophetarum, Evangelii, et apostolorum, non est egressa de finibus suis, id est, de Scripturis sanctis; sed coeptam retinet possessionem; quia habitat in Sennan, quod interpretatus est, ut supra diximus, Symmachus abundantiam; habet enim Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, cum quibus omnes spirituales gratiae copiaeque virtutum sunt.
44 Unde dicitur ad eam: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Vos vero, qui habitatis iuxta Sennan, id est, iuxta abundantem Ecclesiam, o haeretici, o contraria dogmata, plangite vos, quia aedificastis vobis domum in derisum, et pressistis torcular in superbiam, nec in Scripturis, sed in vicinia Scripturarum domum vestram, iam non risu, sed planctu dignam, et lacrymis construxistis.
45 Unde subiungitur, plangite domum quae est iuxta eam, id est, iuxta Sennan. Sed et hoc quod additur, accipiet ex vobis plagam doloris, ad eosdem haereticos dicitur, quibus imperatur ut plangant domum vicinam Ecclesiae, quod inimicus et ultor diabolus, cui tradendi sunt in supplicium, ipse eis inferat plagas, et extorqueat pro aedificatione pessima plagarum dolorem.
46 Quae propterea inferuntur, ut sentientes peccata quae fecerant, agant poenitentiam, et dolorum habitatio sit eis bonorum occasio. Sive Ecclesiae indicatur dolor, quod plangat quondam filios suos, et ipsa sit causa salutis haereticorum, si ad lugentem matrem reverti voluerint. Porro quod infertur: Quia descenderunt mala a Domino super portas Ierusalem: et Marcionitae ac Manichaei utuntur hoc scripto, eo quod Legis Deus malorum sit conditor.
47 Sic dicamus mala a Domino descendisse, quomodo et Salvator loquitur in Evangelio: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem. Quomodo enim ibi cecidit, de coelo lucifer, qui mane oriebatur, et contritus est super terram, qui mittebat ad gentes: sic et haec mala quae a Domino ceciderunt, et venerunt ad portas Ierusalem, antequam caderent non erant mala; sed quia a Domino corruerunt, idcirco facta sunt mala.
48 Et ut sciamus malorum insidias: venerunt, inquit, ad portas Ierusalem, quae quia firmae sunt, et adamantinae, clauduntur ab apostolis, quibus Ierusalem claves commissae sunt: ante eas versantur inimici, et quos exire conspexerint, interficiunt. Si quis igitur est de Ierusalem, quae habitat bene in civitatibus suis, non egreditur cum habitet in abundantia; sed semper intrinsecus manet, nec egreditur portas eius, quas qui egressus fuerit occiditur: occiditur autem ab his qui se elevant in Geth, et habitant in Bachim, et aedificant domum in derisum.
49 Denique mala quae descenderunt a Domino ad portas Ierusalem, strepitum tantum habent curruum et equorum tumultum, confusumque sonitum pro foribus Ierusalem, ut oris sui lancea quoscumque vagari viderint, interficient. Post haec scriptum est: Quae habitas Lachis: princeps peccati est filiae Sion. Lachis interpretatur πορεία ἐστὶν, id est, ambulatio. Et hi igitur qui ascenderunt in curribus suis, et habuerunt equites, et strepitum tantum inanemque sonitum, quibus locuta est, quae habitat bene in civitatibus suis: isti in curribus et isti in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus; quia moverunt pedes suos, et circumlati sunt omni vento doctrinae falsae, et de Ecclesia exire voluerunt, quae interpretatur specula, id est, Sion, principes peccati fuere filiae Sion.
50 Et in ipsa, hoc est, in Latinis, inventae sunt impietates Israel, quae a regno pristino Dei populum separaverunt. Princeps ergo peccati est filiae Sion, quae habitat in Lachis, id est, ambulatio pessima, gradu iugiter fluctuante, et impietas Israel in his est qui semper movent pedes suos, et habitare dicuntur in Lachis. Dabuntur quoque emissarii usque ad haereditatem Geth: Geth pessimam, et torcular venenorum, quod aedificatur contra domum Dei, ubi sunt vanae domus, quae aedificatae sunt in derisum.
51 Et istae vanae domus, in vanum factae sunt in regibus Israel. Quantum ad historiam pertinet, his regibus quorum peccata in Regnorum et Paralipomenon libris scripta sunt: quantum autem ad anagogen, principibus haereticorum, ducibusque perversorum dogmatum; his enim domus vanae sunt et frustra exstructae. Et tamdiu perseverantes, donec teneant eas haeredes qui a Domino adducendi sunt.
52 Post haec sequitur: Quae habitas Lachis, haereditas usque Odollam veniet. Odolla interpretatur testimonium haustus, vel hauritionis eorum, quod in Graeco significantius dicitur μαρτυρία ἀντλήσεως αὐτῶν. Legimus in Proverbiis: Si malus fueris, solus hauries mala. Quae igitur habitat in Lachis, id est, in itinere pessimo, veniet usque ad testimonium exhaustionis suae, quod exhauriet atque ebibet iuxta operum suorum mensuram.
53 Vel certe ita distinguendum, ut hoc quod dicitur, quae habitas Lachis, ad superiora referatur, et sit ordo ac sensus: Adducam haeredes tibi de Ecclesia, quae habitas Lachis, quia de haereditate Domini et tu eris, cum hauseris, et receperis quae mereris. Obsecro in capituli fine lectorem, ne necessitatem, voluntatem putet, et expositionem prolixam, verbositatem existimet, magisque miretur in locis tam asperis me aliquid invenire, quam quidquam eorum, quae dicenda sunt, non praetermittere.
54 Decalvare et detondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. LXX: Gloria ÷ filiae ** Israel, decalvare et detondere super filios delicatos tuos: dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. Hoc quod dictum est a Septuaginta, gloria filiae Israel, addentibus filiae, Hebraei in fine superioris capituli legunt.
55 Nobis autem quae sic voluistis, et semel suscepimus, incumbit necessitas ita interpretari Scripturas, quomodo leguntur in Ecclesia, et nihilominus Hebraicam non omittere veritatem. Dicitur ergo ad Israel interim secundum litteram, ut vel decem tribus accipiamus in Samaria, vel in commune omnem Israel; quia captivus ductus est populus, et omnis Iudaea ab Assyriis Babyloniisque vastata est, assumant planctum et plorent filios suos.
56 Et quomodo aquila quae regina est avium certo tempore amittit pilos, et remanet implumis: sic etiam Israel deponat omnem gloriam suam, qua ante fuerat circumdatus, et plangat filios, hostium subditos potestati. Quod autem aquila certo tempore soleat amittere plumas, et in Psalterio scriptum est: Innovabitur ut aquilae senectus tua. Et Comicus in Heautontimorumeno: Visa est, inquit vere quod dici solet aquilae senectus (Terent.. Si autem voluerimus hoc ipsum et de praesenti tempore Iudaicae eversionis accipere, videbimus omnem gratiam, qua quondam apud Deum floruit, ab eis penitus recessisse. Ubi est enim propheta? ubi doctor Legis? ubi Angelorum praesidia? ubi contra plures a paucis insperata victoria? Decalvata est Ierusalem quae omnem comam pristinae gloriae perdidit , et filii eius qui clamaverunt contra Dominum, crucifige, crucifige eum, in captivitatem ducti sunt.
57 Legi in cuiusdam Commentariis hoc quod dicitur, decalvare et detondere super filios deliciarum tuarum, de conditione humana posse accipi: ut Dei ad Adam, sive ad Ierusalem coelestem dirigatur eloquium. O anima humana! o urbs quondam sanctorum mater, quae prius eras in paradiso, et fruebaris deliciis arborum diversarum, et habebas speciosissimam comam: nunc quia proiecta es de sublimibus et deducta in Babylonem, et venisti in locum captivitatis, et perdidisti comam tuam, radere et assume habitum poenitentis, et quae prius quasi aquila volabas in excelsis, plange filios, plange sobolem tuam, quae ex te ducta est captiva.



Hieronymus, in Michaeam, , Prologus <<<     >>> II
monumenta.ch > Hieronymus > 'Goliath' in 'Commentarii, in Michaeam, 1, 1'